- BUTICULARIUS
- BUTICULARIUSceu Buttarum et Buticularum praepositus. Gallis Bouteiller, Pincerna. In palatio Caroli M. praecipuae dignitatis fuit et auctoritatis, ut Hincmarus Ep. 3. c. 16. docet, ubi post Apocrisiarium, et Cancellarium, ponuntur Camerarius, Comes Palatii, Senescalcus, Buticularius, Comes Stabuli, Mausionarius, etc. c. 23. Ad tres autem Ministeriales, Senescalcum, Buticularium, et Comitem stabuli, pertinebat, ut cum communi consensu de suo quoque ministerio admonendi non essent segnes; ut quanto eius esse potuisset, omnes actores Regis praescirent, ubi vel ubi Rex illo vel illo tempore tantô vel tantô spatiô manere debuisset, propter adductionem vel praeparationem, ne forte tarde scientes, dum inopportunô tempore, vel cum nimia festinatione exigeretur, familia regalis per negligentiam sine necessitate opprimeratur: quae videlicet cura, quamvis ad Buticularium, vel ad Comitem stabuli pertineret, maxime tamen Senescallum respiciebat, eo quod omnia coetara, praeter potus et victus caballorum, ad eundem Senescallum respicerent. In subscriptione testam. Philippi Augusti apud Rigordum: Signum Tibaldi, Dapiferi nostri. Signum Guidonis Buticularii. Sig. Authei Camerarii. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. et infra Buttis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.